Liber Isaiae Prophetae*

Caput 45: Versus 6

Ut sciant.Esdras dicit Cyrum scripsisse omnibus gentibus non esse Deum, nisi Deum Israel. Vel ex captivorum liberatione Dei clementia et potentia omnibus magis nota. Josephus autem in libro Antiquitatum ideo populum fuisse dimissum ait, quia Cyrus legit in libro Isaiae quae de eo Dominus per prophetam dixerat ante.
(* Traductions européennes)